monumenta.ch > Plinius > sectio 184

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 184
{LXXXVII} Concharum e genere sunt dactyli, ab humanorum unguium similitudine appellati. his natura in tenebris remoto lumine alio fulgere claro et, quanto magis umorem habeant, lucere in ore mandentium, lucere in manibus atque etiam in solo ac veste decidentibus guttis, ut procul dubio pateat, suci illam naturam esse, quam miraremur etiam in corpore.